- DACIA Antiqua
- DACIA Antiquaultra Istrum fuit, a Traiano, ut dictum, Imperatore redacta in provinciam, Aurelianus eius incolas cis Istrum transtulit, et inter Moesias collocavit. Haecque Dacia Cis-Istriensis dividebatur in Daciam Ripensem, quae et Pannodacia, Erdel, et Mediterraneam, quae nunc Transylvania, Sibenburgen, quod discrimen nisi observetur, summa saepe oritur ambiguitas. Dacia Alpestris est ipsa Valacchia. Ferrar. Baudr. URBES CLARIORES DACIAE.Acmonia.Alba, Iulia.Augustia.Marcodava.Napuca.Nentidava.Patruissa.Phrateria.Ramidava.Tiriscum seu Taros.Zarmisogetusa, olim metroplis Daciae, a Traiano Ulpia Traiana, alias Varheli dicta.Zeugina.Zurobara.ZuZidava.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.